Ragazzi, avrei davvero bisogno della traduzione di questa versione di Gellio. Lectio Brevior pagina 246 numero 208
Cum quidam tragoedus olim Athenis sibi gloriae duceret quod talentum - quae tunc erant ingens pecunia - unam fabulam (tragedia) recitando meruisset, Demades, homo eloquentissimus civitatis suae, procaciter respondisse dicitur: "Mirum tibi videtur unum talentum loquendo accepisse! Ego tu tacerem decem talenta a rege Macedonum accepi".
Nam, cum consilium Pihilippus inisset Atticae invadendae, Athenis in contione consultabatur utrum utilius esset contra eum copias parare bellum inferendi causa an cum eo pacem vel iniquissimis condicionibus facere et Macedonum dominationem accipere.
Tum rex, Demadem sibi adversari suspicatus, utilissimum sibi arbitratus est animum eius conciliare, ne in contione contra Macedones diceret.
Sic Demades decem talenta accepit,non quia eloquentia usus esset,sed quia tacendo regi non obstiterat.
GRAZIE MILLE IN ANTICIPO