da martax3x » 1 gen 2013, 20:43
Versione di latino sul libro Gradus Facere pagina 67 numero 8
Herculis templum est apud Agrigentinos, sane sanctum apud illos et religiosum. Ibi est ex aere simulacrum herculis. Ad hoc templum, cum esset Verres agrigenti, repente nocte intempesta servorum srmatorum fit concursus atque impetus. Clamor a vigilibus fanique custodibus tollitur. Qui primum cum obsidtere ac defendere temptarent, male mulcati clavis ac fastibus repelluntur. Postea, convolsis repagulis effractisque valvis, servi everteresignum ac vectibus labefactare conatur. Interea ex clamore fama tota urbe percrebuit expugnari deos patrios.
Nemo Agrigenti neque aetate tam adfecta neque viribu tam infirmis fuit qui non illa nocte eo nuntio excitatus surrexerit telumque arripuerit. Itaque brevi tempore ad fanum ex urbe tota concurritur. Horam amplius iam in demoliendo signo permulti hominem laborabant. Illud interea nulla ex parte lababat, cum repente Agrigentini concurrunt. Fit magna lapidatio; dant sese in fugam Verris nocturni milites.