Iughurta, ubi legatos romanos Africa decessisse cognovit, pro certo habuit numquam suum consilium Romae revelatum iri. Ergo, cum propter loci naturam Cirtam armis expugnare difficillimum esset, vallo atque fossa moenia circumdat, turres extruit easque validioribus praesidiis firmat. Praetera dies noctesque aut vi aut dolis eruptionem milites temptare iussit. Modo defensoribus moenium praemia proponebat ut quam celerrime oppidum dederent, modo formidinem maximam civibus iniciebat, modo suos milites adrigebat. Prorsus intentus cuncta parabat! Adherbal, ubi intellexit rerum necessariarum penuria omnes suas fortunas in maximo discrimine esse, hostem infestissimum esse, auxilii spem esse nullam, duos maxime impigros ex transfugis delegit qui una Cirtam profugerent. Multa promittens casumque suum deplorans, duos viros confirmat ut per hostium munitiones noctu ad proximum mare, deinde Romam pergerent. Numidae paucis deibus iussa efficiunt atque litterae Adhebalis in senatu recitatae sunt.
ho tradotto questa versione e ora si trova sul nostro sito cliccando
/versione-sallustio/lassedio-di-cirta.htmlGrazie!