da zuccherina_18 » 18 gen 2013, 14:41
Agamemnon cum Menelao fratre atque Graeciae delectis ducibus in Asiam profecturus erat, ut Troiam obsideret, cum in Aulide omnis Graecorum classis retenta est Dianae ira. Agamemnon enim in venando cervam deae sacram vulneraverat superbeque contra Dianam loqui ausus erat. Cum dux haruspices convocasset, Calchas respondit scelus nullo alio modo expiari posse, nisi Iphigeniam filiam immolasset. Primum Agamemnon recusare coepit, sed, ab Ulixes igitur et Diomedes Argos ad Iphigeniam missi sunt, ut regis filiam in Aulidem secum ducerent. Cum in Aulidem eam adduxissent et pater filiam iam immolaturus esset, Diana virginem cultro sacrificuli subtraxit atque per nubes in remotissimam terram Tauricam detulit, ibique templi sui sacerdotem fecit.
per favore aiutatemii