da meglio » 25 gen 2013, 15:52
Differenze tra le guerre esterne e le lotte civili
Pag 207 n 287 libro paulatim
Grazie in anticipo
Q. Fulvius, Capua capta, et L. Opimius , fregellanis ad deditionem compulsis, triumphandi potestatem a senatu petierunt. Sed piguit senatum hoc decernere, non invidia patrum conscriptorum, quod numquam invidia in curiam iniit, sed ut lex servaretur qua cautum erat ne quis triumpharet de rebus recuperatis, quae antea romanorum fuisset, sed solum de aucto imperio. Parum romanos decebat de civibus triumphare, immo dicebat:"Miseret nos civium interfectorum".
Numquam Romanos poenituit huius legis . Lugubres quidem semper existimatae sunt victoriae, partae non externo sed domestico cruore . Ita Gius Antonius, Catilinae victor, L. Cinna et C. Marius, L. Sulla bella civilia confecerunt: nemo tamen triumphum egit. Senatum piguit taeduitque conferre lauream cuiquam, cum pars civitatis lacrimaret: corona coronandi erant modo qui patriam servaverant.