da alessioc97 » 15 feb 2013, 14:46
Esercizio n°2
1. Nisi vindices delicta, improbitatem adiuves
2. Malo quidem me quovis dignum deputem si id faciam
3. Qui mercantur nihil proficiant nisi mentiantur
4. Dies deficiat, si velim numerare quibus bonis male evenerit, nec minus si commemorem quibus improbis optime
5. Hanc ego viam, si aut asperam atque arduam aut plenam esse periculorum aut insidiarum negem, mentiar
6. Si iniuriae non sint haud saepe auxilii egeas
Esercizio n°3
1. Si id scissem, numquam tulissem huc pedem
2. Si te hic haberem, libenter tecum conferrem quid existimares esse faciendum
3. Si plana esset terra, simul omnia apparerent cunctis noctesque non fierent inaequales
4. Plura dicerem, Quirites, si timidis virtutem verba adderent; nam strenuis abunde dictum puto
5. Sicilia tota si una voce loqueretur,hoc diceret: "Quod auri,quod argenti,quod ornamentum in meis urbibus,aedibus,delubris habui,id mihi tu, C.Verres,eripuisti atque abstulisti"
6. Quid facere potuissem nisi tum consul fuissem?