da seresp93 » 16 feb 2013, 12:52
Quare aliud aliquod, Torquate, hominis summum bonum reperiendum est, voluptatem bestiis concedamus, quibus vos de summo bono testibus uti soletis. quid, si etiam bestiae multa faciunt duce sua quaeque natura partim indulgenter vel cum labore, ut in gignendo, in educando, perfacile appareat aliud quiddam iis propositum, non voluptatem? partim cursu et peragratione laetantur, congregatione aliae coetum quodam modo civitatis imitanturvidemus in quodam volucrium genere non nulla indicia pietatis, cognitionem, memoriam, in multis etiam desideria videmus. ergo in bestiis erunt secreta e voluptate humanarum quaedam simulacra virtutum, in ipsis hominibus virtus nisi voluptatis causa nulla erit? et homini, qui ceteris animantibus plurimum praestat, praecipue a natura nihil datum esse dicemus?
Potreste, per favore, riportarmi la traduzione del testo di Cicerone tratto dal De Finibus (Liber II testo 109) ? Titolo: Il sommo bene non è il piacere
Inizio: Quare aliud aliquod, Torquate, hominis summum bonum reperiendum est
Fine: Et homini, qui ceteris animantibus plurimum praestat, praecipue a natura nihil datum esse dicemus?
GRAZIE MILLE!!