da jaky1990 » 5 mar 2013, 13:36
Il Nuovo Latina Lectio (A) pagina 167 numero 81 Cum e Graecia in Italiam redirem et Brundisium irem egressusque e navi in terram in portu illo inclito spatiarer, fasces librorum venalium expositos vidi. Accessi percontatusque pretium sum et, adductus mira atque insperata vilitate, libros plurimos aere pauco emo eosque omnes duabus proximis noctibus cursim transeo. Erant igitur in illis libris scripta huiuscemodi: Scythas illos penitissimos (remotissimi), qui sub ipsis septentrionibus aetatem agunt, corporibus hominum vesci eiusque victus alimento vitam ducere et anthropophaagus nominari; item esse homines sub eadem regione caeli unum oculum in frontis medio habentes, qui appellantur Arimaspi, sicut fuisse Cyclopas poetae ferunt; alios item esse homines apud eandem caeli plagam singularis velocitatis, vestigia pedum habentes retro porrecta, non, ut ceterorum hominum, prorsum spectantia; praeterea traditum esse memoratumque in ultima quadam terra, quae "Albania" dicitur, gigni homines, qui in pueritia canescant et plus cernant oculis per noctem quam interdiu. da Gellio
AIUTATEMI VI PREGO...