da SkyLong92 » 11 mar 2013, 14:37
mi servirebbe la traduzione di questo brano del libro LAT:
Sic igitur adfecto haec adhibenda curatio est, ut et illud quod cupiat ostendatur quam leue, quam contemnendum, quam nihili, sit omnino, quam facile uel aliunde uel alio modo perfici uel omnino neglegi sit; abducendus etiam est non numquam ad alia studia sollicitudines curas negotia, loci denique mutatione tamquam aegroti non conualescentes saepe curandus est; (75) etiam nouo quidam amore ueterem amorem tamquam clauo clauum eiciendum putant; maxume autem, admonendus , quantus sit furor amoris. Omnibus, enim ex animi perturbationibus est profecto nulla uehementior, ut, si iam ipsa illa accusare nolis, stupra dico et corruptelas et adulteria, incesta denique, quorum omnium accusabilis est turpitudo, - sed ut haec omittas, perturbatio ipsa mentis in amore foeda per se est.