denique cum quidam diceret reprehendendum Antoninum

Messaggioda luis2012 » 20 mar 2013, 10:55

denique cum quidam diceret reprehendendum Antoninum, quod tam mitis esset in hostem suum eiusque liberos et adfectus atque omnes quos conscios tyrannidis repperisset, addente illo qui reprehendebat "Quid si ille vicisset?" dixisse dicitur "Non sic deos coluimus nec sic vivimus, ut ille nos vinceret". 3 enumeravit deinde omnes principes qui occisi essent habuisse causas quibus mererentur occidi, nec quemquam facile bonum vel victum a tyranno vel occisum, 4 dicens meruisse Neronem, debuisse Caligulam, Othonem et Vitellium nec imperare voluisse. p2505 etiam22 de Galba23 paria sentiebat, cum diceret in imperatore avaritiam esse acerbissimum malum. 6 denique non Augustum, non Traianum, non Hadrianum, non patrem suum a rebellibus potuisse superari, cum et multi fuerint et ipsis vel invitis vel insciis exstincti. 7 ipse autem Antoninus a senatu petiit ne graviter in conscios defectionis animadverteretur, eo ipso tempore quo rogavit ne quis senator temporibus suis capitali supplicio adficeretur, quod illi maximum amorem conciliavit. 8 denique paucissimis centurionibus punitis deportatos revocari iussit.

luis2012

nuovo iscritto
nuovo iscritto
 
Risposte:

Messaggioda giada » 20 mar 2013, 13:18

metti per favore il titolo e da che libro l'hai presa?

giada

Site Admin
Site Admin
 

Torna a LATINO e GRECO

Copyright © 2007-2025 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2025 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-12-20 23:12:22 - flow version _RPTC_G1.3