Lacedaemoniorum iuvenes, in civitate sua plerumque manentes, ludo campestri tunicati utebantur aut armis excerbantur aut in propinquis silvic ac montibus venabantur. Ne in desidiam luxumque delaberentur, leges providebant. Unusquisque victu simplici contentus, non amplius quaerebat. Saepe etiam convivia publica inibant, in quibus cibi vilissimi apponebantur. In his epulis ius (brodaglia) quoddam nigrum caput cenae erat, a scriptoribus non semel commemoratum. Quod cum gustavisset Dionysium tyrannus, negavit se eo delectari. Tum is qui illud coxerat: <Minime mirum (est) -inquit- condimenta enim defuerunt>. <Quae tandem? (sottinteso condimenta)> inquit ille. <Labor in venatu, sudor, cursus ad Eurotam, fames, sitis. His enim rebus Lacedaemoniorum epulae condiuntur> His instituis et moribus fortes ac duri facti erant Spartiatae, qui mortem ipsam contemnere solebant. Lacedaemonius quidam, cuius ne nomen quidem proditum est, cum damnatus ab ephoris ad mortem duceretur, non solum colorem non mutavit, sed vultu hilari atque laeto fuisse dicitur.Ragazzi mi servirebbe una versione per domani, potete aiutarmi?
Costumi degli Spartani pag. 55 n°94 dal libro "Aurea Verba Latinitatis"
INIZIO:Lacedaemoniorum iuvenes, in civitate sua plerumque manentes, ludo campestri tunicati....................
FINE:.....non solum colorem non mutavit, sed vultu hilari atque laeto fuisse dicitur.