da TeamRebekah » 23 ago 2013, 13:22
versione latino Cesare Ultima fase della guerra civile: resistenza e defezione dei Lusitani Vigilia secunda propter multitudinem telorum turris lignea quae nostra fuisset, ab imo vitium fecit (=cominciò a cedere) usque ad tabulatum (piano) secundum et tertium. Eodem tempore pro muro pugnarunt acerrime et turrim nostram ut superiorem (=la pecedente), incenderunt, idcirco quod ventum oppidani secundum habuerunt. Insequenti luce (=il giorno successivo) mater familias de muro se deiecit et ad nos transiliit dixitque se cum familia constitutum habuisse ut una transfugerent ad Caesarem; illam (=familiam) oppressam et iugulatam. Hoc praeterito tempore tabellae de muro sunt deiectae in quibus scriptum est inventum: "L. Munatius Caesari. Si mihi vitam tribues, quoniam ab Cn. Pompeio sum desertus, qualem me illi praestiti, tali virtute et constantia futurum me in te esse praestabo". Eodem tempore oppidani legati, qui antea exierant, Caesarem adierunt: si sibi vitam concederet, sese insequenti luce oppidum esse dedituros. Quibus respondit, se Caesarem esse fidemque praestaturum
Aiutatemi, please. ç_ç
Il libro da cui è stato tratto non lo so, perchè ho il testo su fotocopia.
Bellum Hispaniense[/i]
Grazie mille in anticipo!