da axen » 18 set 2013, 14:25
Cincinnato, l'uomo dai capelli ricci versione latino da Lhomond
lingua e cultura latina - quaderno per il recupero pagina 81 numero 1
Aequi consulem Minucium atque exercitum eius circumsessos tenebant. Cum autem Romani illius exercitus salutem iam desperarent, Quinctium Cincinnatum, omnium consensu, dictatorem dixerunt. Ille, spes unica imperii Romani, trans Tibérim quattuor iugérum colebat agrum. Ad quem missi legati nudum eum arantem invenérunt. Quinctius, ratus civem non decere discinctum senatus mandata audire, uxorem Raciliam iussit propére e tugurio proferre togam. Postquam, absterso pulvere ac sudore, toga indutus, processit Quinctius, dictatorem eum legati gratulantes consalutant. Quinctius igitur Romam venit, et, antecedenti bus littoribus, domum deductus est. Postero die profectus, caesis hostibus, exercitum Romanum liberavit. Urbem triumphans ingressus est. Deinde sexto decimo die dictatura, quam in sex menses accepérat, se abdicavit, et ad boves rediit triumphalis agricola.