da asdfv97 » 13 ott 2013, 15:52
nescio ecquid ipsi nos fortiter in re publica fecerimus: si aliquid fecimus,certe irati non fecimus. An est quicquam similius insaniae quam ira? Bene Ennius iram initium insaniae esse dixit. Nullum vitium est foedius iracundia. Ista bellatrix iracundia est forsan utilis? Est igitur aliquid quod perturbata mens melius possit facere quam constans? Oratorem vero irasci minime decet; simulare iram non dedecet. An tibi irasci videmur, cum aliquid in causis acrius et vehementius dicimus? Quid? Cum,iam rebus transactis et praeteritis,orationes scribimus,num irati scribimus?Num aut egisse umquam iratum Aesopum aut scripsisse existimas iratum Accium? Aguntur ista praeclare, et ab oratore quidem melius si modo orator est,quam ab ullo histrione, sed aguntur leniter et mente tranquilla. Et quidem illam iram centurio habeat (quidem...habeat:sia pure adirato) aut signifer vel ceteri, de quibus dici nunc non necesse est. utile est enim eum uti motu animi qui uti oratione non potest: nos autem de sapiente quaerimus (=stiamo parlando)