Versione latino verba et sententiae pag 127 n 74

Messaggioda miticoma » 11 nov 2013, 14:26

Mi servirebbe questa a versione una madre curiosa, un figlio spiritoso. Macrobio dal libro verba et sententiae pag 127 n 74 Mos antea senatoribus fuit in curiam cum praetextatis filiis introire. Cum in senatu res maior quaepiam consultabatur eaque in posterum diem prolata est, placuit ut hanc rem super qua tractavissent ne quis enuntiaret priusquam decreta esset. Mater Papirii pueri, qui cum parente suo in curia fuerat, percontatur filium quidnam in senatu egissent Patres. Puer respondit tacendum esse, neque id dici licere. Mulier fit audiendi cupidior: secretum rei et silentium pueri animum eius ad inquirendum everberat: quaerit igitur conpressius violentiusque.Tum puer urgente matre lepidi atque festivi mendacii consilium capit. Actum in senatu dixit, utrum videretur utilius magisque e re publica esse, unusne ut duas uxores haberet, an ut una apud duos nupta esset. Hoc illa ubi audivit, animo conpavescit: domo trepidans egreditur: ad ceteras matronas adfert: postridieque ad senatum copiosae matrumfamilias catervae confluunt. Lacrimantes atque obsecrantes orant, una potius ut duobus nupta fieret quam ut uni duae. Senatores ingredientes curiam quae illa mulierum intemperies et quid sibi postulatio isthaec vellet mirabantur, et ut non parvae rei prodigium illam verecundi sexus inpudicam insaniam pavescebant. Puer Papirius publicum metum demit. Nam in medium curiae progressus, quid ipsi mater audire institisset, quid matri ipse simulasset, sicuti fuerat, enarrat.
Allegati
image.jpg

miticoma

nuovo iscritto
nuovo iscritto
 
Risposte:

Messaggioda giada » 11 nov 2013, 16:36

la traduzione la trovi sul nostro sito cliccando

giada

Site Admin
Site Admin
 

Torna a LATINO e GRECO

Copyright © 2007-2025 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2025 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-12-20 23:11:16 - flow version _RPTC_G1.3

Per visualizzare il contenuto richiesto
guarda un breve annuncio pubblicitario.