versione De spectaculis - sugli spettacoli Nepoziano

Messaggioda emyshining » 5 gen 2014, 17:46

Messala censor primus theatrum Romae fecit. Senatus decrevit ne sedentes ludos spectarent, sive urbani sive qui foris a mille passibus abessent, ne fortitudo mollesceret.Indiscretus a senatu populus per annos DLVIII in spectaculis fuit. Atilius itaque Serranus et L. Scribonius adiles, cum Megalensia ederent, separatum senatui locum dederunt. Quod prius facere conatus Scipio est, sed populum laesit novitate praecepti. Praeter circenses spectacula Romae aliquandiu nulla erant, sed populo pestilentia laborante in laudes deorum carmina incomposita conscripta sunt. Adiectae Etruscae saltationes eque Etruria accersitus ludius, id est princeps scenicorum, qui Histrio vocabatur, isque et motu corporis et sono vocis rudi popolum delectavit. In cuius honorem istius modi artifices histriones dicti sunt. A ludio tracta est dictio ludorum. Atellana scena vel comica fabula ab Oscis accita est, ceteris severior et digna gravitate romana. Et cum alii scenici infames sint, hi nec tribu arcebantur nec a stipendiis militaribus repellebantur.
Catulus primus exemplo Campanae luxuriae velis in theatro spectantes ab aestu defendit.Gn. Pompeius aquas induxit per quasdam semitas fistularum, ut vaporem leniret aestatis. Saeculares ludi, qui post annum centesimum veniunt, a Valerio Publicola imperatore primum instituti et in honorem Ditis patris Proserpinaeque celebrati sunt apud eam aram, quam ipsorum numinum titulo inscriptam Valesius locuples rusticanus pro trium filiorum sibi reddita sospitate (qua c'è una croce) celebrabatur invenerat, ad quam et nigris hostiis immolabatur et lectisternia excitabantur et nocturnis ludis festa agebantr votis publice nuncupatis pro salute Romana. Q. Claudius primus scenam pictis tabulis adornavit, G. Antonius auro, Petreius ebore. P. Lentulus Spinther exquisitum cultum vestis induxit. Piget longius prosequi et tibicinium cultum ac multitudinem loqui aut canentium enervatos modos aut etiam mimorum turpidudines. Quae omnia prius in dissimulationem laboris parabantur, nunc dantur in incendium libidinis. Munus gladiatorium datum Romae est primum in honorem defunctorum, scilicet a Bruti filiis Marco et Decimo Brutis consolatu Appii Claudii et Quinti Fulvii. Athletas Marcus Scaurus aedilis primus induxit.


Ps: non ho uno smartphone, altrimenti avrei postato una foto

Non so come si chiami questa versione di latino e neanche quale sia l'autore, ma ve la posto affinchè possiate aiutarmi

emyshining

nuovo iscritto
nuovo iscritto
 
Risposte:

Messaggioda giada » 5 gen 2014, 19:28

E' De spectaculis - sugli spettacoli di Nepoziano e la traduzione la trovi sul nostro sito cliccando

giada

Site Admin
Site Admin
 

Torna a LATINO e GRECO

Copyright © 2007-2025 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2025 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-12-20 23:11:01 - flow version _RPTC_G1.3

Per visualizzare il contenuto richiesto
guarda un breve annuncio pubblicitario.