da miticoma » 13 gen 2014, 10:59
Mi servirebbe questa versione dal libro verba et sententiae pag 134n 78. Grazie.
Iulius Bassus, homo laboriosus sortitus Bithyniam rediit reus, accusatus non minus acriter quam fideliter defensus. Egit contra eum Pomponius Rufus. vir paratus et vehemens.late Respondi ego: nam mini Bassus iniunxerat ut totius defensionis fundamenta iacerem.e dicerem de ornamentis suis. quae ìIli ex generis claritate et ex periculis ipsis magna erant, dicerem de conspiratione delatorum. In aliis enim quamvis auditu gravioribus non absolutionem modo, verum etiam laudem merebatur. Homo simplex et incautus quae-dam a provincialibus ut amicus acceperat; nam fuerat in eadem provincia quaestor. Haec accusatores furta et rapinas, ipse munera vocabat. Sed lex munera quoque accipi vetat. Hic ego quid agerem? Quod iter defensionis ingrederer? Negarem? Verebar ne2 piane furtum videretur, quod confiteri timerem. Praeterea rem manifestam infitiari crimen 11 erat augentis, non diluentis. In hac difficultate placuit medium quiddam tenere: videor tenuisse. Actionem meam, ut proelia solet, nox diremit.
(Plinio il Giovane)
- Allegati
-