da axen » 3 feb 2014, 10:20
Phocion, ab Agnone accusatus proditionis, quod Piraeum Nicanoori prodidisset, ex consilii sententia in custodiam coniectus, Athenas deductus est, ut ibi de eo legibus fieret iudicium. Huc ut perventum est, cum propter aetatem pedibus iam non valēret vehiculoque portaretur, magni concursus sunt facti, cum alii, reminiscentes vetĕris famae, aetatis misererentur, plurimi vero ira exacuerentur propter proditiōnis suspicionem. Quam ob rem ne perorandi quidem ei data est facultas et dicendi causam. Inde, capĭtis damnatus, tradĭtus est undecimviris, quibus ad supplicium more Atheniensium publice damnati tradi solent. Hic cum ad mortem duceretur, obvius ei fuit Euphilētus, quo familiarĭter erat usus. Is cum lacrimans dixisset: «O quam indigna perpetĕris, Phocion!», huic ille «At non inopinata – inquit – hunc enim exĭtum plerique clari viri habuerunt Athenienses». In hoc tantum fuit odium multitudĭnis, ut nemo liber ausus sit eum sepelire. Itaque a servis sepultus est. il tantucci laboratorio Cornelio Nepote