olim prisci romani frugalem vitam degebant parceque vivbant, at recentiores clari fuerunt ob crapulam et intemperantiam: nunc narraturi sumus celeberrimam Rufi Nasidieni coenam, quae ab Horatio poeta in "sermonibus" copiose describuntur: nam dives nasidienus, eques romanos, epulas exquisitissimas suis hospitibus paravit quae in primam lucem protractae sunt: convivator ita declaravit: "in primis aprum lucanum cum lactuca et radicibus gustaturi estis et vinum caecubum bibituri estis vel falernum. postea vobis proponentur aves, conchylia, pisces, inter quos murena cum garo de sucis piscium Hiberorum. murena, quam sumpturi estis, gravida est: post partum enim deterior carne est". Denique a pueris discerpta membra gruis apposita sunt, iecur albae anseris et leporum avulsi armi cum lumbis. iure lacilius poeta de romanis suis aequalibus scripsit:
"vivite lurcones,comedones, vivite ventres"
la traduzione la trovi sul nostro sito cliccando
/versioni-orazio/la-cena-di-nasidieno.html