da rebecca » 14 feb 2014, 9:42
De magnitudine belli Cicerone Quoniam de genere belli dixi, nunc de magnitudine pauca dicam. Potest enim hoc dici: belli genus esse ita necessarium ut sit gerendum, non esse ita magnum ut sit pertimescendum. In quo maxime laborandum est ne forte ea vobis quae diligentissime providenda sunt contemnenda esse videantur. Atque ut omnes intellegant me L. Lucullo tantum impertire laudis quantum forti viro et sapienti homini et magno imperatori debeatur, dico eius adventu maximas Mithridatis copias omnibus rebus ornatas atque instructas fuisse, urbemque Asiae clarissimam nobisque amicissimam, Cyzicenorum, obsessam esse ab ipso rege maxima multitudine et oppugnatam vehementissime; quam L. Lucullus virtute, adsiduitate, consilio, summis obsidionis periculis liberavit; ab eodem imperatore classem magnam et ornatam, quae ducibus Sertorianis ad Italiam studio atque odio inflammata raperetur, superatam esse atque depressam; magnas hostium praeterea copias multis proeliis esse deletas, patefactumque nostris legionibus esse Pontum, qui antea populo Romano ex omni aditu clausus fuisset; Sinopen atque Amisum, quibus in oppidis erant domicilia regis omnibus rebus ornata ac referta, ceterasque urbes Ponti et Cappadociae permultas uno aditu adventuque esse captas; regem, spoliatum regno patrio atque avito, ad alios se reges atque ad alias gentis supplicem contulisse - atque haec omnia salvis populi Romani sociis atque integris vectigalibus esse gesta. Satis opinor hoc esse laudis, atque ita, Quirites, ut hoc vos intellegatis: a nullo istorum qui huic obtrectant legi atque causae L. Lucullum similiter ex hoc loco esse laudatum.
Requiretur fortasse nunc quem ad modum, cum haec ita sint, reliquum possit magnum esse bellum? Cognoscite, Quirites! Non enim hoc sine causa quaeri videtur,
Primum ex suo regni sic Mithridates profugit ut ex eodem Ponto Medea illa quondam profugisse dicitur - quam praedicant in fuga gratris sui membra in iis locis qua se parens persequeretur dissipavisse, ut eorum collectio dispersa maerorque patrius celeritatem persequendi retardaret! Sic Mithridates fugiens maximam vim auri atque argenti pulcherrimarumque rerum omnium quas et a maioribus acceperat et ipse bello superiore ex tota Asia direptas in suum regnum congesserat, in Ponto omnem reliquit. Haec dum nostri colligunt omnia diligentius, rex ipse e manibus effugit. Ita illum in persequendi studio maeror, hos laetitia tardavit!
Hunc in illo timore et fuga Tigranes, rex Armenius, excepit diffidentemque rebus suis confirmavit et afflictum erexit perditumque recreavit. Cuius in regnum posteaquam L. Lucullus cum exercitu venit, plures etiam gentes contra imperatorem nostrum concitatae sunt. Erat enim metus iniectus iis nationibus quas numquam populus Romanus neque lacessendas bello neque temptandas putavit; erat etiam alia gravis atque vehemens opinio quae per animos gentium barbararum pervaserat: fani locupletissimi et religiosissimi diripiendi causa in eas oras nostrum esse exercitum adductum! Ita nationes multae atque magnae novo quodam terrore ac metu concitabantur. Noster autem exercitus, tametsi urbem ex Tigranis regno ceperat et proeliis usus erat secundis, tamen nimia longiquitate locorum ac desiderio suorum commovebatur.
Hic iam plura non dicam. Fuit enim illud extremum ut ex iis locis a militibus nostris reditus magis maturus quam progressio longior quaereretur!
Mithridates autem et suam manum iam confirmarat et magnis adventiciis auxiliis multorum regum et nationum iuvabatur. Nam hoc fere sic fieri solere accepimus, ut regum afflictae fortunae facile multorum opes alliciant ad misericordiam, maximeque eorum qui aut reges sunt aut vivunt in regno, ut iis nomen regale magnum et sanctum esse videatur. Itaque tantum victus efficere potuit quantum incolumis numquam est ausus optare! Nam cum se in regnum suum recepisset, non fuit eo contentus quod ei praeter spem acciderat, ut illam, postquam pulsus erat, terram umquam attingeret, sed in exercitum nostrum clarum atque victorem impetum fecit.
Sinite hoc loc, Quirites - sicut poetae solent qui res Romanas scribunt - praeterire me nostram calamitatem, quae tanta fuit ut eam ad aures imperatoris non ex proelio nuntios, sed ex sermone rumor afferret!
Hic in illo ipso malo gravissimaque belli offensione L. lucullus, qui tamen aliqua ex parte iis incommodis mederi fortasse potuisset, vestro iussu coactus (quod imperii diuturnitati modum statuendum vetere exemplo putavistis) partem militum qui iam stipendiis confecti erant dimisit, partem M'. Glabrioni tradidit.
Multa praetereo consulto; sed ea vos coniectura perspicite: quantum illud bellum factum putetis quod coniugant reges potentissimi, renovent agitatae nationes, suscipiant integrae gentes, novus imperator noster accipiat vetere exercitu pulso!