da Quinn7 » 4 mar 2014, 12:50
Salve potreste farmi l'analisi del periodo di questa versione, per favore è per domani " Ante adventum Lucii Sullae, Cinna, seditione orta, ab exercitu interemptus est, vir de quo dici potest eum ausum esse quae nemo audëret bonus, perficisse quae a nullo nisi fortissimo perfîci possent, et fuisse in consultando temerarium, in exequendo acrem (risoluto). Contra putares Sullam venisse in Italiam, non belli vindicem, sed pacis auctorem. Quanta cum quiete exercitum per Calabriam Apuliamque cum singulari cura frugum, agrorum, hominum, urbium perduxerit in Campaniam dicere longum est et quam iustis legibus et aequis condicionibus bellum componere temptaverit. Sed iis, quibus pessima et immodica cupiditas erat, non poterat pax placere. Crescebat interim in dies exercitus Sullae. Quare felici eventu circa Capuam Scipionem Norbanumque consules superat, quorum Norbanus in proelio cecîdit, Scipio, ab exercitu desertus ac prodîtus, a Sulla captus est. Licuerat victori in victum saevire, contra autem, eum inviolatum dimisit. Adeo enim Sulla dissimilis fuit in victoria et post victoriam ut, dum vicit lenior, post victoriam crudelissimus fuerit."