Il decemviro Appio Claudio approfitta del suo potere. Lhomon

Messaggioda stuurm » 26 apr 2014, 9:18

Anno trecentesimo ab urbe condita, pro duobus consulibus decembviri creati sunt. Unus ex iis Appius Claudius virginem plebeiam adamavit. Cum autem pretio ac spe eam pellicere non posset, clienti suo negotium dedit, ut eam in servitutem deposceret. Putabat enim se facile victurum esse, cum ipse esset et accusator et iudex. Lucius Virginius, puellae pater, tunc aberat militiae causa. Cliens igitur virgini venienti in forum iniecit manum, affirmans suam esse servam:iubet eam sequi se; alioqui minatur se vi eam cunctantem abstrac-turum esse. Pavida puella stupente, ad clamorem nutrictis multi concurrunt. Cum ille puellam abducere non posset, eam vocat in ius, ipso Appio iudice. Interea missis nuntiis, Virginius prima luce Romam advenit, cum iam civitas in foro expectatione erecta staret. Statim in forum lacrimabundus et civium opem implorans filiam suam deducit. Appius obstinatum gerens animum in tribunal ascendit, et Virginiam clienti suo addixit. Tum pater: <<Quaeso, inquit, Appi, ignosce patrio dolori, sine me filiam ultimo alloqui.>> Data venia, pater filiam in secretum abducit. Ab lanio cultrum arripit, et pectus puellae transfigit. Tum ferro sibi viam facit, et respersus cruore ad exercitum profugit. Concitatus exercitus montem Auentinum occupavit; decem tribunos militum creavit; decemviros magistratu se abdicare coegit, eosque omnes aut morte aut exilio multavit: ipse Appius Claudius in carcere necatus est.

ho tradotto personalmente questa versione ed ora la mia traduzione la trovate sul nostro sito cliccando



Grazie, Ciao; il qui presente non è un'autore classico; ma un erudito latinista.

stuurm

Collaboratore Staff
Collaboratore Staff
 
video-tutorials sul nostro canale youtube:
VIDEO GRAMMATICA LATINO VIDEO GRAMMATICA GRECO
RISPONDEREMO ALLA TUA RICHIESTA PRIMA POSSIBILE

Torna a LATINO e GRECO

Copyright © 2007-2025 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2025 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-12-20 23:10:35