versione latino la capitolazione di sparta

Messaggioda eshain » 22 ott 2014, 15:05

Livio.
da varia vertere pag 86-87
Romanos primo sustinebant in angustiis Lacedaemonii, ternaeque acies tempore uno locis diuersis pugnabant; deinde crescente certamine nequaquam erat proelium par. missilibus enim Lacedaemonii pugnabant, a quibus se et magnitudine scuti perfacile Romanus tuebatur miles et quod alii uani, alii leues admodum ictus erant. nam propter angustias loci confertamque turbam non modo ad emittenda cum procursu, quo plurimum concitantur, tela spatium habebant, sed ne ut de gradu quidem libero ac stabili conarentur. itaque ex aduerso missa tela nulla in corporibus, rara in scutis haerebant; ab circumstantibus ex superioribus locis uolnerati quidam sunt; mox progressos iam etiam ex tectis non tela modo sed tegulae quoque inopinantes perculerunt. sublatis deinde supra capita scutis continuatisque ita inter se ut non modo ad caecos ictus sed ne ad inserendum quidem ex propinquo telum loci quicquam esset, testudine facta subibant. et primae angustiae paulisper sua hostiumque refertae turba tenuerunt: postquam in patentiorem uiam urbis paulatim urgentes hostem processere, non ultra uis eorum atque impetus sustineri poterant.

eshain

nuovo iscritto
nuovo iscritto
 
Risposte:

Messaggioda giada » 22 ott 2014, 18:05

la traduzione la trovi sul nostro sito cliccando

giada

Site Admin
Site Admin
 

Torna a LATINO e GRECO

Copyright © 2007-2025 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2025 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-12-20 23:10:16 - flow version _RPTC_G1.3

Per visualizzare il contenuto richiesto
guarda un breve annuncio pubblicitario.