da MTS » 11 gen 2015, 13:14
Docui, quantum mea mediocritas tulit, longe devium philosophos iter a veritate tenuisse. Sentio tamen, quam multa praeterierim, quia non erat mihi propria contra philosophos disputatio. Sed huc necessario divertendum fuit, ut ostenderem, tot et tanta ingenia in rebus falsis esse consumpta; ne quis forte a pravis religionibus exclusus, ad eos se conferre vellet, tamquam certi aliquid reperturus. Una igitur spes homini, una salus in hac doctrina, quam defendimus, posita est. Omnis sapientia hominis in hoc uno est, ut Deum cognoscat et colat: hoc nostrum dogma, haec sententia est. Quanta itaque voce possum, testificor, proclamo, denuntio. Hic, hic est illud, quod philosophi omnes in tota sua vita quaesierunt, nec unquam tamen investigare, comprehendere, tenere valuerunt, qui religionem aut pravam retinuerunt, aut totam penitus sustulerunt. Facessant igitur illi omnes, qui humanam vitam non instruunt, sed turbant. Quid enim docent? aut quem instruunt qui se ipsos nondum instruxerunt? Quem sanare aegroti, quem regere caeci possunt? Huc ergo nos omnes, quibus est cura sapientiae, conferamus.
Ciao! Cerco la versione di latino: "Ciò che i filosofi hanno cercato nel corso di tutta la loro vita" di Lattanzio dal libro Callidae voces.
Inizio: Docui, quantum mea mediocritas tulit..
Fine: quibus est cura sapientiae, conferamus
grazie in anticipo.