da MTS » 19 gen 2015, 12:56
Cerco la traduzione della seguente versione latino "Non valutare l'eleganza della forma, ma la validità degli argomenti" di Ambrogio.
Cum viri clarissimus praefectus urbis Symmachus ad clementiam tuam retulisset ut ara quae de urbis romae curia sublata fuerat, redderetur loco; et tu imperator licet adhuc in minoris aevi tirocinio florentibus novus annis, fidei tamen virtute veterans obsecrata gentilium non probares; eodem, quo comperi, puncto libellum obtuli: quo licet comprehenderim quae suggestioni necessaria viderentur, poposci tamen esemplum mihi relationis dari. Itaque non fidei tuae ambiguus, sed providus cautionis, et pii certus examinis, hoc sermone relationis assertioni respondeo, hoc unum petens, ut non verborum elegantiam, sed vim rerum exspectandam putes. Aurea enim, sicut Scriptura divina docet, est lingua sapientium litteratorum, quae phaleratis dotata sermonibus, et quodam splendentis eloquii velut coloris pretiosi corusco resultans, capit animorum oculos specie formosi, visuque perstringit. Sed aurum hoc, si dilingentius manu tractes, foris pretium, intus metallum est. Volve, quaeso, atque excute sectam gentilium: pretiosa et grandia sonant, veri effecta defendunt: Deum loquuntur, simulacrum adorant.
Grazie in anticipo.