Apollo e Dafne di Ovidio - analisi del periodo urgente

Messaggioda Mael2312 » 27 mar 2015, 12:18

540 qui tamen insequitur pennis adiutus Amoris, 541 ocior est requiemque negat tergoque fugacis 542 inminet et crinem sparsum cervicibus adflat. 543 viribus absumptis expalluit illa citaeque 544 victa labore fugae spectans Peneidas undas 545 ‘fer, pater,’ inquit ‘opem! si flumina numen habetis, 546 qua nimium placui, mutando perde figuram!’ 547 [quae facit ut laedar mutando perde figuram.] 548 vix prece finita torpor gravis occupat artus, 549 mollia cinguntur tenui praecordia libro, 550 in frondem crines, in ramos bracchia crescunt, 551 pes modo tam velox pigris radicibus haeret, 552 ora cacumen habet: remanet nitor unus in illa. 553 Hanc quoque Phoebus amat positaque in stipite dextra 554 sentit adhuc trepidare novo sub cortice pectus 555 conplexusque suis ramos ut membra lacertis 556 oscula dat ligno; refugit tamen oscula lignum. 557 cui deus ‘at, quoniam coniunx mea non potes esse, 558 arbor eris certe’ dixit ‘mea! semper habebunt 559 te coma, te citharae, te nostrae, laure, pharetrae; 560 tu ducibus Latiis aderis, cum laeta Triumphum 561 vox canet et visent longas Capitolia pompas; 562 postibus Augustis eadem fidissima custos 563 ante fores stabis mediamque tuebere quercum, 564 utque meum intonsis caput est iuvenale capillis, 565 tu quoque perpetuos semper gere frondis honores!’ 566 finierat Paean: factis modo laurea ramis 567 adnuit utque caput visa est agitasse cacumen.
Mael2312
 
video-tutorials sul nostro canale youtube:
VIDEO GRAMMATICA LATINO VIDEO GRAMMATICA GRECO
RISPONDEREMO ALLA TUA RICHIESTA PRIMA POSSIBILE

Torna a LATINO e GRECO

Copyright © 2007-2025 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2025 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-12-20 23:10:01 - flow version _RPTC_G1.3