da biancaa » 10 set 2015, 11:14
Generosità e giustizia di Attico
Atticus, posteaquam vidit Cinnano tumultu civitatem esse perturbatam neque sibi dari facultatem ut cum dignitate viveret, dissociatis animis civium, cum alii Sullanis, alii Cinnanis faverent, tempus existimavit idoneum ut studiis suis se dederet et Athenas contendit. Hic ita vixit, ut unuversis Atheniensibus merito esset carus. Nam praeter fratiam, quaem iam in adulescentulo magna erat, magnam libertalitemquoque exhibuit: qui enim inopia laboraverant, saepe eos suis opibus levabat. quibus versuram fecere publice necesse erat nec condicio aequa erat, pro iis semper fidem (garanzia) suam interposuit tanta humanitate ut .usuram numquam ab iis acceperit. Hic autem sic se gerebat, ut communis infimis, par principibus indicaretur. Qua re factum est ut huic omnes honores, quos habere licebat, publice tribuerent civemque facere studerent: quod beneficium ille recusavit. Multas ipsi effigies locis consecratis posuerunt cives: hunc enim in omni procuratione rei pubblicae actorem auctoremque habebant.
grazie mille!