da dadotratto » 12 ott 2015, 16:45
Nabuthae historia tempore vetus est, usu cottidiana. Quis enim divitum non cottidie concupiscit aliena? Quis opulentissimorum non exturbare contendit agellulo suo pauperem atque inopem aviti ruris eliminare finibus? Quis contentus est suo? Cuius non inflammet divitis animum vicina possessio? Non igitur unus Achab natus est, sed quod peius est cottidie Achab nascitur et numquam moritur huic saeculo. Si unus occidat, adsurgunt plurimi, plures qui rapiant quam qui amittant. Non unus Nabuthae pauper occisus est; cottidie Nabuthae sternitur, cottidie pauper occiditur. Hoc metu percitum humanum genus cedit iam suis terris, migrat cum parvulis pauper onustus pignore suo, uxor sequitur inlacrimans, tamquam ad bustum prosequatur maritum. Minus tamen deplorat illa quae deflet suorum funera, quia, etsi amisit coniugis praesidium, sepulchrum tenet, etsi filios non tenet, tamen exules non dolet, non ingemit graviora funeribus tenerae prolis ieunia. Quousque extenditis, divites, insanas cupiditates?
potete tradurmi questa versione del libro Callidae voces? grazie in anticipo a chi mi aiuterà