da skyler598 » 22 feb 2016, 15:56
il prof per domani ci ha dato da analizzare verbi e costrutti di questa versione ma io proprio non ne sono capace..non so se fate anche analisi su questo sito ma vi sarei grata se poteste darmi una mano,vi ringrazio in anticipo e scusate il disturbo.
" [17] Ipsae voluptates eorum trepidae et variis terroribus inquietae sunt subitque cum maxime exsultantis sollicita cogitatio: "Haec quam diu?" Ab hoc affectu reges suam flevēre potentiam, nec illos magnitudo fortunae suae delectavit, sed venturus aliquando finis exterruit. Cum per magna camporum spatia porrigeret exercitum nec numerum eius sed mensuram comprenderet Persarum rex insolentissimus, lacrimas profudit, quod intra centum annos nemo ex tantā iuventute superfuturus esset; at illis admoturus erat fatum ipse qui flebat perditurusque alios in mari alios in terrā, alios proelio alios fugā, et intra exiguum tempus consumpturus illos quibus centesimum annum timebat. Quid quod gaudia quoque eorum trepida sunt? Non enim solidis causis innituntur, sed eādem quā oriuntur vanitate turbantur."