Domuisti gentes immanitate barbaras, multitudine innumerabiles, locis infinitas, omni copiarum genere abundantes: eas tamen vicisti, quae et naturam et condicionem, ut vinci possent, habebant. Nulla enim est tanta vis quae non ferro et viribus debilitari frangique possit; animum vincere, iracundiam cohibēre, victo temperare, adversarium nobilitate, ingenio, virtute praestantem non modo extollĕre iacentem, sed etiam amplificare eius pristinam dignitatem, haec qui faciat, eum ego non cum summis viris compăro, sed simillimum deo iudico. Itaque, C. Caesar, bellicae tuae laudes celebrabuntur non solum nostris sed paene omnium gentium litteris atque linguis nec ulla umquam aetas de tuis laudibus conticescet. Sed tamen eiusmŏdi res gestae, nescio quomodo, etiam cum leguntur obstrĕpi clamore militum videntur et tubarum sono, at vero, cum aliquid clementer, iuste, moderate sapienter factum praesertim in victoria, quae naturā insolens et superba est, audīmus aut legĭmus, quo studio incendimur non modo in rebus gestis sed etiam in fictis, ut eos saepe, quos numquam vidimus, diligamus!