Esempi di severità nel punire le donne (da Valerio Massimo)

Messaggioda Anastasia » 10 ago 2016, 6:52

Da Latino in Laboratorio vers.106 pag.157

Apud antiquos Romanos severitas se exercuit non tantum in viris puniendis, sed etiam in feminis supplicio adficiendis. Publicia, quae Postumium Albinum consulem, item Licina, quae Claudium Asellum, viros suos veneno necaverant, propinquorum decreto strangulatae sunt: illi severissimi viri, rati in tam evidenti scelere longum publicae quaestionis tempus expectandum non esse, ita eas puniverunt. Magno scelere horum severitas ad exigendam vindictam concitata est. Minor fuit causa Egnati Meceni, qui uxorem fusti percussam interemit, quod vinum bibisset: id factum non accusatore tantum, sed etiam reprehensore caruit, uno quoque optimo existimante illam (=uxorem Egnati Meceni) exemplo violatae sobrietatis poenas pependisse. Et sane quaecumque femina, vino immoderate usa, omnibus et virtutibus ianuam claudit et delictis aperit. Nec aliter sensit Q. Antistius Vetus repudiando uxorem, quod illam in publico cum quaedam libertina vulgari secreto loquentem viderat: nam nutrimentis culpae, non ipsa culpa commotus, citeriorem (=preventiva) delicto praebuit ultionem, ut potius caveret iniuriam quam vindicaret. Iungendus est his P. Sempronius Sophus, qui coniugem repudii nota adfecit, nihil aliud quam, se ignorante, ludos ausam (sott. esse) spectare.
Anastasia
 
Risposte:

Messaggioda giada » 16 ago 2016, 9:23

giada

Site Admin
Site Admin
 

Messaggioda giada » 16 ago 2016, 9:23

giada

Site Admin
Site Admin
 

Torna a LATINO e GRECO

Copyright © 2007-2025 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2025 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-12-20 23:08:29 - flow version _RPTC_G1.3

Per visualizzare il contenuto richiesto
guarda un breve annuncio pubblicitario.