Amore di Cicerone per la poesia

Messaggioda Virginio » 3 set 2016, 6:52

Da Latino in Laboratorio pag.164 vers.124
Quaeres a nobis, Grati, cur tantopere hoc homine (il poeta Archia) delectemur. Quia suppeditat nobis refugium ubi et animus ex hoc forensi strepitu reficiatur et aures convicio defessae conquiescant. An tu existimas ferre animos tantam posse contentionem, nisi eos doctrina eadem relaxemus? Ego vero fateor me his studiis esse deditum. Ceteros pudeat, qui ita se litteris abdiderunt, ut nihil possint ex iis neque ad communem adferre fructum neque in aspectum lucemque proferre: me autem quid pudeat, qui tot annos ita vivo, ut a nullius umquam me tempore aut commodo aut otium meum abstraxerit aut voluptas avocaverit? Quare quis tandem me reprehendat, aut quis mihi iure succenseat, si, quantum temporis ceteris ad suas res obenda, quantum ad festos dies ludorum celebrandos, quantum ad alias voluptates et ad ipsam requiem animi et corporis conceditur, quantum alii tribuunt tempestivis conviviis, quantum denique alveolo, tantum mihi egomet ad haec studia recolenda sumpsero?
Virginio
 
Risposte:

Messaggioda giada » 3 set 2016, 13:01

giada

Site Admin
Site Admin
 

Torna a LATINO e GRECO

Copyright © 2007-2025 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2025 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-12-20 23:08:21 - flow version _RPTC_G1.3

Per visualizzare il contenuto richiesto
guarda un breve annuncio pubblicitario.