da Endorra » 4 set 2016, 20:01
Da Latino in Laboratorio pag.223 vers.187
Matronae, quae contentae uno matrimonio fuerant, corona pudicitiae honorabantur, quia Romani credebant multorum matrimoniorum experientiam quasi ligitimae cuiusdam intemperantiae signum esse. Quotiens vero inter virum et uxorem aliquid iurgi intercesserat, in sacellum deae Viriplacae, quod est in Palatio, veniebant et ibi, invicem locuti quae voluerant, contentione animorum deposita, concordes domum revertebantur. Repudium inter uxorem et virum a condita urbe usque ad centesimum et quinquagesimum annum nullum intercessit. Primis autem Sp. Carvilius uxorem sterilitatis causa dimisit: qui, quamquam tolerabili ratione motus videbatur, reprehensione tamen non caruit, quia ne cupiditatem quidem liberorum coniugali fidei praeponi debuisse Romani arbitrabantur. Quo matronale decus verecundiae munimento tutius esset, in ius vocanti matronam ii corpus eius adtingere non permiserunt, ut inviolata manus alienae tactu stola relinqueretur. Vini usus olim Romanis feminis ignotus fuit, ne scilicet in aliquod dedecus prolaberentur. Ceterum, ut non tristis earum et horrida pudicitia, sed honesto comitatis genere temperata esset, quo formam concinniorem efficerent, summa cum diligentia capillos cinere rutilarunt.