da olandese » 19 nov 2008, 14:27
latina lectio pagina 119 numero 44 "I diritti e le virtù dei cristiani" Nos unum Deum colimus, quem omnes vos naturaliter nostis, ad cuius fulgura et tonitrua contremitis, ad cuius beneficia gaudetis. [...] Tamen humani iuris et naturalis potestatis est unicuique quod putaverit colere, nec alii obest aut prodest alterius religio. Sed non religionis est cogere religionem, quae sponte suscipi debet, non vi. Ita, etsi nos compuleritis ad deis sacrificandum, nihil praestabitis deis vestris. Ab invitis sacrificia illi non desiderant. Qui autem est verus Deus, omnia sua ex aequo et profanis et suis praestat. Tamen nos, quos sacrilegos aestimatis, in furto numquam deprehendistis, nedum in sacrilegiis. [...] Christianus nullius est hostis, nedum imperatoris, quem necesse est ut diligat et revereatur et honoret et salvum velit, sciens eum a Deo constitui. [...] Colimus ergo imperatorem sic quomodo et nobis licet et ipsi expedit, ut hominem solo Deo minorem
"Nos unum deum colimus............
..................ut hominem solo Deo minorem"
Grazie