da Tus » 9 ott 2017, 20:23
Ciao....Per favore mi potete aiutare???
1) Dissentio ab eorum opinione qui asserunt nihil esse tempore velocius; mihi quidem e contrario visum est nihil perseverantius aut ingratius, nec pridem a nobis expertis accidisse existimo.
2) Tibi quam familialiter suadeo ut opus ipsum omni modo perscribi facias, quia ita rei materia exigit, et non solum scriptura, sed omni ornamento volumen ipsum exornandum censeo, quippe quod ut facias te hortor plurimum cum in ampliori re ipsum decorum servasse videaris, tum quod, si id egeris, tibi haud quicquam velim facias nociturum.
3) Adiicere nonnullorum eruditorum epistolas visum est, ut dignitate eloquentiaque scriptorum clariorum nostris litteris splendorem redderemus.
4) Ego quippe ex eorum numero libens sum qui bonis et claris viris post obitum beatam vitam impendi putem. Verum prius consilium tuum et iudicium operiri salubrius visum est.
5) Ceterum hoc mihi velim credas, aut me litteras omnes ignorare, aut rite iudicare: nullos esse in historia Latina libros Appiani libris utilitate aut gravitate praeponendos
6) Et tempora mutabuntur ut speramus, et scribendi difficultas variabitur, ut confidimus, et laudare ea profecto continget, quae nunc abhorremus et odio prosequi quae non voluntate sed intemperie despicere coacti sumus