Eventi prodigiosi e inspiegabili

Messaggioda savusiO02 » 19 ott 2017, 19:18

Mirum Iter 1 pagina 206 numero 49

In Campaniae multis litoribus terra pluit. In Praenestino cruenti ceciderunt imbres. Apud Veios lana arboribus genita est. Terracinae in aede Minervae mulieres tres ("tre", nom. f. plur.) sacra faciebant et sine vulneribus exanimatae sunt. Ad lucum Libitinae in statua equestri ("equestre", abl. f. sing.) aenea ex ore et pede aqua manavit diu. Galli Ligures deleti sunt. Cum comitia ambitiose gerebantur et senatus ("Senato", nom. m. sing.) in Capitolio habebatur, milvus volavit, mustelam rapuit de cella deorum patris et in medio concilio patrum misit. Eodem tempore aedes Salutis de caelo tacta est. In colle Quirinali ("Quirinale", abl. m. sing.) sanguis terra manavit. Lanuvii fax in caelo noctu conspecta est. Fulmine multae arbores discussae sunt Casini et sol cum sideribus per multas horas noctis visus est. Teani Sidicini puer cum quattuor manibus ("quattro mani", abl. f. plur.) et totidem pedibus genitus est. Urbs lustrata est et pax domi forisque fuit (da Giulio Ossequiente)
savusiO02
 
Risposte:

Messaggioda giada » 20 ott 2017, 6:29

giada

Site Admin
Site Admin
 

Torna a LATINO e GRECO

Copyright © 2007-2025 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2025 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-12-20 23:05:36 - flow version _RPTC_G1.3

Per visualizzare il contenuto richiesto
guarda un breve annuncio pubblicitario.