da Akappa47 » 12 nov 2017, 13:40
Ho bisogno di una versione di Latino, il titolo è "L'imperatore Tiberio", è tratta da Epitome de Caesaribus. La versione è la seguente:
Claudius Tiberius, Liviae filius, imperavit annos viginti tres. Iste, quia Claudius Tiberius Nero dicebatur, Caldius Biberius Mero, propter vinolentiam, ioculariter nominatus est. Satis prudens in armis satisque fortunatus sub Augusto fuit; itaque non immerito reipublicae dominatus ei commissus est; eloquio fuit; itaque non immerito reipublicae dominatus ei commissus est; eloquio clarior sed ingenio pessimus, trux, avarus, insidiosus, repentinis responsionibus aut consiliis melior quam meditatis.
Ab eo remotus est a regno Archelaus, Cappadocum rex, et Cappadocia in provinciam redacta; Getulorum latrocinia repressa. Immani furore insontes atque noxios milites inconsiderate punivit, ob quam iniquitatem, cum militiae artes resolutae essent, Armenia a Parthis, Moesia a Dacis, Pannonia a Sarmatis, Gallia a finitimis gentibus expoliatae sunt. Ipse, post octogesimum octavum annum et mensem quartum, insidiis Caligulae exstinctus
Grazie mille