da GGSt » 28 dic 2017, 11:49
Mi servirebbero al più presto le traduzioni di queste versioni.
Mille mille grazie!!!
DANAE
Fata deum sic imperaverunt: Danae filius avum suum Acrisium interficiet; quod interfesctionem timebat Acrisius, filiam in muro lapideo preaeclusit. Iovis autem postquam in imbrem aureum se converterat, cum Danae concubuit; ex Danae ac Iove filius fuit Perseus. Pater ob nepotis nativitatem filiam inclusam in arca cum Perseo nepote in mare deiecit. In insula, voluntate Iovis, piscator mulierem cum infante invenit et eos ad regem Polydectem perduxit;rex bonus mulierm in coniugio habuit et Perseum infantem educavit in templo Minervae Cum Acrisius nuntium rescivit, ad regem accessit quia suos propinquos repetere cupiebat;Polydectes pro eis veniam petit et Perseus Acrisio avo suo fidem dedit et dixit: "numquam te interficiam, ave mi". Dum tempestate Acrisius retinetur neque in patriam remeat, Plydectes vitae finem habuit. More antiquo funebres ludos cives fecerunt:tunc Perseus discum misit ventusque illum in caput Acrisii distulit et avum interfecit. ita deorum voluntas imperavit.
- Allegati
-