da roberta7980 » 15 mag 2018, 10:38
Mos erat apud Macedones ut pueri , nobilissimo genere nati,in sacrificiis sace
rdotibus adessent;quasi sacrorum ministri et adiutores. Cum olim Alexander , qui tum bellum contra Daerum , Persarum regem, parabat, victimas diis immolaret ut incepto suo propitii essent,unus ex pueris,qui altari proximus erat, turibulum ante aram manibus.tenebat ut regi sacrificanti auxilio esset.forte carbo ardens de turibulo in pueri brachium defluxit et eius carnem urere coepit.at ille,ne vulnus vel gemitus sacrificanti essent impedimento,nec brachium movit neque ullum gemitum edidit. etsi tam vehementerburebatur ut odor carnis adustae ab omnibus sentiretur.
Alexander,cum id animadvertisset , consulto sacrificium produxit , ut pueri animum probaret , neque tamen eum flectere potuit.