da Marteens » 9 lug 2018, 7:30
Versione latino
Fabius fìnitimarum civitatum animos litteris nuntiisque temptabat; in flumine pontem construxerat et frumentum urbibus trans flumen miserat: nam medio autumno triticum a civibus consumptum erat. Pompeiani duces eodem modo agebant atque cum Fabii legionibus contenaebant. Nocte legio Fabiana cum pabulatoribus Velitras missa erat, sed pons ventis et aquae magnitudine interruptus erat et equitum multitudo interclusa erat. Petreius et Afranius statim e castris excesserunt atque cum multìs Pompeianis militìbus occurrerunt, sed Lucius Plancus, Fabianae legionis dux, collem occupaverat atque militìbus dixerat: "Hostium oppugnalionem expectate . Proelium tamen commissum non est: trans flumen enim visa sunt a Petreio et Afranio signa Fabii legionum. Pugna sic dirempta est ac duces legiones suas in castra reduxerunt.
- Allegati
-
-