Prometheus benevolentissimus humano generi fuit. Nam prisci silvarum incolae

Messaggioda Ospite » 16 lug 2018, 14:31

Prometheus benevolentissimus humano generi fuit. Nam prisci silvarum incolae vitam miserrimam degebant ita ut similiores bestiis quam hominibus essent, quia ignari agriculturae, navigationis, mercaturae erant nec ferri vel ignis usum noverant (conoscevano). Quare eorum vita asperior quam beluarum erat. Saepe in nemoribus feras lapidibus vel ligneis verubus necabant, sed earum carnem coquére nesciebant. Tum Prometheus, vir sagacissimi ingenii, vitae genus minus horridum et minus asperum effecit (rese). Nam, cum Minervae monitu et auxilio in caelum ascendisset, ignem Iovi subduxit et quam celerrime in terram portavit ut hominibus donaret. At Iuppiter atrocius quam (di quanto) meruerat Prometheum punivit. Eum enim in Caucasi montis rupibus alligavit ut perpetuo vultures acerrimis morsibus eius iecur laniarent. Iove misericordior fuit Hercules, omnium heroum fortissimus, qui (il quale) miserrimum Prometheum liberavit.
Ospite
 
Risposte:

Messaggioda giada » 16 lug 2018, 14:40

Prometeo fu assai benevolo con il genere umano. Infatti i primi abitanti delle foreste conducevano una vita miserrima così da essere più simili a belve che ad uomini, poiché erano ignoranti di agricoltura, di navigazione, di commerci...
[center][/center]

giada

Site Admin
Site Admin
 

Torna a LATINO e GRECO

Copyright © 2007-2025 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2025 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-12-20 23:02:29 - flow version _RPTC_G1.3

Per visualizzare il contenuto richiesto
guarda un breve annuncio pubblicitario.