l’ombra dell’asino

Messaggioda anastxsia » 29 ago 2018, 17:52

Demosthenes ille, qui excellentissimus et facundissimus oratorum totius Graeciae fuit, cum olim in tribunali causam cuiusdam civis defenderet et iudices minime attentos vidisset, hanc orationem callide adhibuit: «Vos rogo, iudices, ut paulisper aures meis verbis praebeatis, cum rem novam ac mirabilem narrare statuerim». Cum aures illi arrexissent atque animos intendissent, sic dicere incepit: «Iuvenis quidam asinum conduxerat ut eum adhiberet, cum Megaram Athenis contendere deberet. In itinere, cum sol vehementer ureret neque esset ullum umbraculum ut se tegeret, clitellas deposuit et ad umbram asini consedit ut quiesceret et vires reficeret. Sed hoc vetabat agaso, qui clamabat magna voce: «Tibi asinum, non umbram eius, locavi». Haec cum dixisset, Demosthe­nes tacuit et discessit. Tum iudices eum revocaverunt ut reliquam fabulam enarraret. Sed eos sic reprehendit orator: «Libenter vanam fabulam auditis et hominis, qui in periculo est, causam negligitis?»

versione di latino
Allegati
2.l'ombra dell'asino.jpg
anastxsia
 
Risposte:

Messaggioda giada » 30 ago 2018, 7:01

giada

Site Admin
Site Admin
 

Torna a LATINO e GRECO

Copyright © 2007-2025 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2025 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-12-20 23:02:11 - flow version _RPTC_G1.3

Per visualizzare il contenuto richiesto
guarda un breve annuncio pubblicitario.