da Giorgia2409 » 30 ago 2018, 20:04
Iulius cum uxore sua in peristylo ambulat. Uxor eius est Aemilia. Iulius maritus Aemiliae est.
Maritus et uxor inter columnas et signa ambulant. Tectum peristyli altis columnis sustinetur, inter quas tria pulchra signa stant: unum Iunonis, alterum Cupidinis, tertium Veneris. Iuno et Venus
deae sunt. Cupido est filius Veneris et Martis, quamquam Venus Martis coniunx non est, sed alterius dei, cui nomen est Vulcanus. Venus enim mala uxor est, quae alios deos amat praeter coniugem
suum Vulcanum. Mars et Vulcanus sunt filii Iunonis et Iovis; Iuno enim coniunx Iovis est. Sed Iuppiter malus maritus est, qui multas alias deas amat praeter Iunonem, coniugem suam. Nemo deorum peior maritus est quam Iuppiter, neque ulla dea peior uxor est quam Venus. Inter omnes deos deasque Iuppiter pessimus maritus est ac Venus pessima uxor.
LINGVA LATINA PER SE ILLVSTRATA. 145, versione XIX
- Allegati
-