da Maria10 » 30 ago 2018, 20:45
Ianua villae e duabus foribus constat. Sub foribus est limen, in quo SALVE scriptum est.
Foris duos cardines habet, in quibus verti potest; cum foris in cardinibus vertitur, ianua
aperitur aut clauditur. Servus cuius officium est fores aperire et claudere ac villam
domini custodire, ostiarius vel ianitor appellatur.
Si quis villam intrare vult, ianuam pulsat et extra ianuam exspectat, dum ianitor fores
aperit eumque in villam admittit. Ianitor intra ianuam sedet cum cane suo, qui prope
tam ferox est quam lupus; itaque necesse est eum catena vincire. Antea domini severi
non solum canes, sed etiam ianitores suos catenis vinciebant.
Catena qua canis vincitur ex ferro facta est. Catena constat e multis anulis ferreis qui
inter se coniunguntur. Anuli quibus digiti ornantur non ex ferro, sed ex auro facti sunt.
Aurum est magni pretii sicut gemmae. Anulus aureus multo pulchrior est quam anulus
ferreus.
Fores e ligno factae sunt sicut tabulae. Lignum est materia dura, sed minus dura quam
ferrum. Qui res ferreas vel ligneas facit, faber appellatur. Deus fabrorum est Vulcanus.
Ianua clausa est. Ianitor, qui fores clausit postquam Marcus intravit, iam rursus dormit!
Ianitore dormiente, canis vigilans ianuam custodit. Extra fores stat tabellarius (sic
appellatur servus qui epistulas fert, nam antea in tabellis scribebantur epistulae). Is
baculo ligneo fores pulsat atque clamat: "Heus! Aperi hanc ianuam! Num quis hic est?
Num quis hanc aperit ianuam? Heus tu, ianitor! Quin aperis? Dormisne?"
Cane latrante ianitor e somno excitatur.
Tabellarius iterum fores pulsat magna voce clamans: "Heus, ianitor! Quin me admittis?
Putasne me hostem esse? Ego non venio villam oppugnatum sicut hostis, nec
pecuniam postulatum venio."
Tandem surgit ianitor. "Quis fores nostras sic pulsat?" inquit.
Tabellarius (extra ianuam): "Ego pulso."
Ianitor (intra ianuam): "Quis 'ego'? Quid est tibi nomen? Unde venis? Quid vis aut
quem quaeris?"
Tabellarius: "Multa simul rogitas. Admitte me! Postea respondebo ad omnia."
Ianitor: "Responde prius! Postea admitteris."
Lingua latina per se illustrata, pagina 172, versione XXII
- Allegati
-
-