da Franz12 » 25 nov 2018, 12:57
Eodem anno senatus, cum fetiales frustra misissent ad rem repetendam, bellum Hernicis indicere statuit. L. Genucio consuli ea provincia (compito) sorte evenit. In exspectatione civitas erat, quod primus ille de plebe consul bellum suis auspiciis gerebat. Forte accidit ut Genucius, ad hostes magnis copiis profectus, in insidias praecipitaret et, legionibus necopinato pavore fusis, ipse consul circumventus ab hostibus occideretur. Cum id est Romam nuntiatum, Ap. Claudius dictator consensu patriciorum creatus est, qui sine mora dilectum habuit ut novas legiones conscriberet Dictatoris deinde adventu, novus veteri exercitus iungitur et copiae duplicantur. Duum milium planities castra Romana ab Hernicis dirimebat; ibi spatio in mediopugnatum est. Primo fuit ambigua spe pugna: nequiquam enim equites Romani hostium aciem impetu turbare conati sunt. Tum equites, relictis equis, clamore ingenti provolant ante signa, novam integrant pugnam et hostes, hoc dictatoris necopinato Consilio turbatos, primum gradu moverunt, deinde pepulerunt, postremo in fugam averterunt
Pagina 16 del libro Sermo et humanitas 2 (edizione gialla). La versione è la 125.
Grazie in anticipo.
- Allegati
-