da sailor » 29 nov 2018, 12:54
Praeclarus fuit Solon non solum quia novam rei publicae formam Athenesis instituit sed etiam quia poeta elegans fuit: nam Carminibus elegiacis ad Salaminae expugnationem cives incitaverat.Olim Solon apud Sardes convenerat Croesum,Lydiae regem magnis divitiis praeditum. Ibi administri magnas atque opulentas regis gazas ostenderunt Soloni. Inde Croesus quaesivit : Hospes Atheniensis ,magna de te fama huc pervenit propter miram sapientam ac varias peregrinationes . Mihi responde :quando homines vere beati sunt? Solon statim ita respondit:Rex ,Tellus Atheniensis profecto beatus fuit. Tellus enim pulchros ac probos habuit liberos praetereaque fortunae bona. Fortunatus praesertim fuit quia pro patria in fero proelio vitam amisit. Athenarum cives Tellum publico funere sepeliverunt.