da Ospite » 2 gen 2019, 15:07
Dionysius Syracusas saeva tyrannide vexabat; ergo civitas tota tyranni exitium propter nimiam morum acerbitatem et propter odiosa onera optabat. Anicula sola tamen cotidie, matutino tempore, precibus ac votis deos obsecrabat et diuturnum reliquum vitae tempus tyranno petebat. Ideo Dionysius aniculam vocat et inopinatae precationis causam requirit. Tum mulier respondit: “Certa est ratio propositi mei. Puella eram et tyrannus dirus Syracusis imperabat: ideo civitas tota mortem eius expetebat. Tandem acuto morbo decedit, sed tyrannus saevior Siracusanorum arcem
occupabat et terrore miseram civitatem opprimebat. Nunc te habemus et tua crudelitas nota est: ergo pro tua salute cotidie caelites oro atque caput meum pro tua salute devoveo. Certe enim post mortem tuam tyrannus saevior miserae urbi continget”. Tam facetam audaciam Dionysius punire erubescit et aniculam dimittit.
Avrei bisogno della traduzione.
Grazie in anticipo.
- Allegati
-