da Ospite » 24 feb 2019, 16:03
«Cupio filiam meam collocare. Prospice maritum filiae fratris tui!» mihi (a me) scripsisti. Respondeo tibi (a te): «Potes (tu puoi) dare filiam tuam in matrimonium Minicio Aciliano». Minicio patria est Brixia, ex illa nostra Italia quae1 multum adhuc verecundiae, frugalitatis atque etiam rusticitatis antiquae retînet et servat. Aciliani pater, Minicius Macrinus, equestris ordinis princeps est. Habet aviam maternam Serranam Proculam, e municipio Patavio. Cognoscis loci mores. Serrana tamen Patavinis quoque severitatis exemplum est. Avuncûlus eius P. Acilius est gravitate, prudentia, fide prope singulari3. Minicius Acilianus quaesturam, tribunatum, praeturam honestissime percucurrit. Est illi facies liberalis; est ingenîta totius corporis pulchritudo et senatorius decor.
- Allegati
-