da Dbdjdje » 1 apr 2019, 7:47
Non esse cupidum pecunia est: contentum suis rebus esse maximae sunt certissimaeque divitiae Improbi autem et avari quoniam incertas atque in casu positas possesiones habent, aliud semper adpetunt nec eorum quisquam est cui quod habet sit satis. Quispiam vero eos non modo divites putaverit, sed etiam inopes ac pauperes. At verissimum bonum, virtutem non quis potest eripere vel subripere? Quicumque ea praediti sunt, soli sun divites: soli enim possident res et fructuosas et sempiternas, solique contenti sunt suis rebus nec quicquam aliud adpetunt nec ulla re egent: nihil deese sentiunt, nihil requirunt.
La vera ricchezza
Le ragioni del latino .usque recens
Pag 338 n 507
- Allegati
-