da Ospite » 1 mag 2019, 13:21
sistemi per trasmettere messaggi segreti versione latino dal libro so tradurre
... arcanis epistulam mirabili modo scripsisse. Dicunt enim litteras in lignum incidisse, postea tabulas cera conlevisse easque tamquam non scriptas amico suo misisse. Huic antea praedixerat se id facturum esse. Ille, cum ceram derasisset, litteras integras in ligno incisas invenit. Similem latebram adhibuisse hominem barbarum, nomine Histiacum, apud Graecos scriptores legimus.
Hic, cum in Persis apud regem Darium esset et cuidam Aristagorae res quasdam occultas nuntiare cuperet, servo suo capillos omnes ex capite derasit caputque eius leve compunxitet apud se eum continuit quoad capilli adolescerent.Postea ad Aristagoram servum misit, cui imperavit «Aristagorae dic ut caput tuum deradat». Aristagoras, cum intellexisset id non frustra factum esse, quod (ciò che) erat mandatum fecit et ita litteras legere potuit.
- Allegati
-